De Admirandis, Pag. 301
 
Vanini, De Admirandis

/p. 301/ oportere. Sic videmus apes quosdam

aspernari, quosdam eligere flores, quorum rorem captent

et quo victitent.

DIALOGUS XLVII.

De gustu.

Alex. –

Ad gustum nunc, si tibi ita videtur,

transiliat oratio. Habesne super

hoc sensu novi aliquid, quod me

edoceas? I. C. – Istud primum quod

in sensuum albo non adscribo.

Alex. – Quam ob causam? I. C. – Quia affectus

potius est omnibus sensibus communis atque

conveniens. Gustamus enim cum pulchra

videmus, cum iucunda audimus, cum morbidas

carnes tangimus et cum a spiritu titillamur.

Praeterea cuique sensuum suum est

contrarium, at gustui minime. Quis enim dixerit

in gustu esse maximum dolorem, qui in

caeteris sensibus, visu scilicet, auditu, odoratu

ac tactu inesse ac sentiri potest? Alex. Acuta

haec sunt. Sed, quaeso, quae communibus innitens

principijs adolescens dictasti, nunc referas.

I. C. – Latissime haec sunt a nobis explicata

in Physicis Commentarijs, quorum compendium

hoc est: «Gustandi facultas in his maxime

nervis, qui ad linguam, ad palatum, ad fauciumque

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum